IES VEGAS BAJAS MONTIJO ESPAÑA | IV LICEUM OGÓLNOKSZTAŁCĄCE IM. TADEUSZA KOTARBIŃSKIEGO W, GORZÓW WIELKOPOLSKI GORZÓW WIELKOPOLSKI POLONIA IES ALAGON, CORIA ESPAÑA | IES DE POIO, POIO ESPAÑA | IISS "LA FARINA-BASILE", MESSINA (ME) ITALIA
Nos magistri gregem in Gmail conformabimus in quo omnia describentur exercitamenta et instituentur. Plurimis instrumentis utemur, quae “eTwinning” nobis offert, ut omnes de omnibus inceptis certiores fiamus.
Ex lyceorum participantium numero modus operandi instituetur inter socios vel greges omnium gentium.
Omnibus sociis licebit monere et suadere in exercitiis proponendis.
Est nobis in animo nona exercitia singulis annis academicis conficere: exhibitionem sociatam et chartularum ludum, stemmata, cogitatione visuali utendo vocabula divinare, pellicullas, in Twitter exercitium personam quaerentem, ludum ad ductus discendos, ad "Tomtom" Latine rationes creare, "libellos pictographicos" efficere divinandi causa quis interfector fuerit , res inventas quae a discipulis promovendae sunt creare et etiam "libellum auditorium" ad Romanum patrimonium monstrandum.